라틴어 문장 검색

de contignationibus autem et copiis earum, quibus comparentur, ut ad vetustatem non sint infirmae, uti natura rerum monstrat, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장98)
itaque rigore naturali contenta non cito flectitur ab onere, sed directa permanet in contignatione.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장19)
in contignationibus tigna et axes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장5)
item intercolumnia tria, quae erunt inter antas et columnas, pluteis marmoreis sive ex intestino opere factis intercludantur, ita uti fores habeant, per quas itinera pronao fiant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장4)
Graeci in quadrato amplissimis et duplicibus porticibus fora constituunt crebrisque columnis et lapideis aut marmoreis epistyliis adornant et supra ambulationes in contignationibus faciunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장1)
columnae altitudinibus perpetuis cum capitulis pedes L, crassitudinibus quinum, habentes post se parastaticas altas pedes XX, latas pedes II S, crassas I S, quae sustinent trabes, in quibus invehuntur porticuum contignationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장21)
item sublata epistyliorum ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum distributio operosam detrahit molestiam sumptusque inminuit ex magna parte summam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장32)
supra id pluteum columnae quarta parte minore altitudine sint quam inferiores;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장21)
item si tertia episcenos futura erit, mediani plutei summum sit dimidia parte;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장23)
diazomata, pluteos, itinera, ascensus, pulpita, tribunalia et si qua alia intercurrunt, ex quibus necessitas cogit discedere ab symmetria, ne inpediatur usus, non minus si qua exiguitate copiarum, id est marmoris, materiae reliquarumque rerum, quae parantur in opere defuerint, paulum demere aut adicere, dum id ne nimium inprobe fiat sed cum sensu, non erit alienum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 6장28)
sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiciatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장12)
regulae ferreae aut arcus fiant, eaeque uncinis ferreis ad contignationem suspendantur quam creberrimis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장14)
non enim a vapore umor corrumpere poterit materiem contignationis, sed inter duas camaras vagabitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장19)
alvei autem latitudo inter parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut gradus inferior inde auferat et pulvinus duos pedes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장24)
testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION