라틴어 문장 검색

Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
Quanquam desideremus omnes haereticos a catholicis sacerdotibus vigore semper rationeque compesci.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:26)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Quisquis etiam in hac vita, ea quae de Trinitate dicuntur, non posse intelligi arbitratur, profecto in illum Montani haeretici labitur errorem, quem beatus damnans Hieronymus in prologo Commentariorum Isaiae sic ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:14)
Audi illud Poetae dictum, Est quoddam prodire tenus si non datur ultra.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:24)
IV. Ad haereticos venio qui quanto domesticiores, tanto pejores, civilibus bellis inquietare Ecclesiam non cessant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:1)
nullos in tantam olim insaniam prorupisse haereticos quisquam audierit, quanta nonnulli contemporaneorum nostrorum debacchati sunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 24:3)
aspice, Caesar, Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae Munera deducunt:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:2)
Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
Fonte tuo sic, Phebe, tuum perfunde poetam, Vt compluta tuo mens arida flumine, germen Donet, et in fructus concludat germinis usum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 5:3)
Preterea uariis stellis inscribitur aula Celi, quas uario titulauit nomine quondam Musa poetarum, ueri sub ymagine ludens.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:9)
sed parua resignans, Maiorem nunc tendo liram totumque poetam Deponens, usurpo michi noua uerba prophete.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 14:2)
Cur Cicero rethor, cur Tiphis nauita, pictor Milo, pugil Pollux, rigidus Cato, Naso poeta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:14)
Barbaries quam nulla notat, sic ergo loquendi Recte scribendique uiam sectatur et artem Assequitur, damnat uicium toleratque figuram, Perfundensque uirum Pegasei nectare fontis, Turba poetarum docet illum uerba ligare Metris et dulci carmen depingere rithmo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION