라틴어 문장 검색

De poeticis autem figmentis, quos nonnulli libros Grammaticae vocare consueverunt, eo quod parvuli ad eruditionem grammaticae lectionis eos legere soliti sint, talia sanctorum sanxit auctoritas:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:4)
Daemonum cibus est carmina poetarum saecularium, scientia rhetoricorum, pompa verborum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:6)
Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:23)
Unde et Plato ipse, cum civitatis novae ordinandae traderet institutionem, poetas a civitate esse dejiciendos decrevit, sicut in secundo De civit. lib. beatus Augustinus his verbis commemorat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:6)
An forte, inquit, Platoni potius danda est palma, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tanquam adversarios civitatis poetas censuit urbe pellendos?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:7)
Qui scilicet Plato poetas ipsos, vel arbitrio mentientes, vel hominibus miseris, quasi Deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit, ac si aperte sanctis ipsis jam illud praedicaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:9)
Quare igitur, inquies, propter Ciceronis libros praedictus doctor tam graviter flagellatus et correctus est, ut sub ostentatione sacramenti cogeretur omnino saecularium librorum lectioni abrenuntiare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:4)
Ego autem nullius artis lectionem cuicunque religioso interdicendam arbitror, nisi forte per hoc major ejus aliqua utilitas praepediatur, sicut in caeteris litteris faciendum scimus, ut videlicet minora pro majoribus aut intermittantur, vel penitus omittantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:6)
Audi illud Poetae dictum, Est quoddam prodire tenus si non datur ultra.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:24)
Haec igitur, Gualteri, quae opulenta tibi brevitate notamus, si assidua lectione perceperis, facile non eris fallacis mulieris ingenio circumventus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:15)
Quam si iuxta volueris praesentem exercere doctrinam, et sicut huius libelli assidua tibi lectio demonstrabit, omnes corporis voluptates pleno consequeris effectu;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:3)
aspice, Caesar, Quae tibi solliciti, turba importuna, poetae Munera deducunt:
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 1:2)
Londinensi editori hanc laudem concedimus, ut poetarum famae dispendio sibi quaestum faciat;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:3)
Quod si Congrevius ille tuus divino, quo solet, furore correptus materiam hanc non exornasset, vix tanti esset ipsa pax, ut illa laeteremur tot perditissimis poetis tam misere decantata.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:4)
In huius igitur lectione si quis profecerit Deo gratias agat, et pro peccatis meis apud Christi misericordiam intercedat.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION