라틴어 문장 검색

Poetae tamen aliquando historiales [0451D] eventus joculationibus fabulosis quadam eleganti fictura confoederant, ut ex diversorum competenti conjunctura, ipsius narrationis elegantior pictura resultet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:8)
Quamvis ergo, ut poetae testati sunt plerique homines talibus Veneris terminis sint abusi ad litteram, narratio tamen illa vel deos esse, vel ipsos in Veneris gymnasiis latuisse, mentitur, et in nimiae falsitatis vesperascit occasum:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:13)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Vocetur ergo nobis scriptor et notarius meus, ut sigillum meum et litteras vobiscum deferatis, quatenus confidentius credant necessitates nostras.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:8)
Et poeta dixit, "Res est solliciti plenatimoris amor."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:14)
(13) Ad dictum Gregorii dicendum est, quod ipse loquitur de fato, secundum quod a quibusdam philosophis et haereticis necessitatem rebus imponere dicebatur, secundum quod dicit poeta de Paride:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 15:1)
Altera autem causa, quod poenas reformident, poetarum videlicet fabulis territi, latratus Cerberi, et Cocyti fluminis tristem voraginem, Charontem tristiorem, Furiarum agmina, aut praerupta tartara, in quibus Hydra saevior sedem habeat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:4)
Unde et quidam poeta Graecus ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 3:3)
Non poetarum more gigantes illos terrae filios vult videri divinae Scripturae conditor:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:2)
Moventur plerique qua causa non dixerit Scriptor, quod etiam uxoris et filiorum Noe memor fuit Dominus, cum bestiarum et jumentorum fuerit memor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 2:3)
Hinc enim etiam poeta usurpavit, ut dispositionem dimicaturi ita ordinaret exercitus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 3:5)
et Dionysium intentasse poetae mortem, cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos, laudantibus cunctis, solus audiret immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 37:2)
Ambigentes super origine prima Gallorum, scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes, et diligentia Graecus et lingua, haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 2:1)
Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
Is est (si recte existimo) Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION