라틴어 문장 검색

ceterum si magis pollerent oculorum quam animi iudicia, profecto de sapientia foret aquilae concedendum.
(아풀레이우스, 플로리다 2:11)
Et Hippias e numero sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus;
(아풀레이우스, 플로리다 9:16)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
prima creterra litteratoris rudimento excitat, secunda grammatici doctrina instruit, tertia rhetoris eloquentia armat.
(아풀레이우스, 플로리다 20:6)
"Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:8)
at enim casulae parvulae conterminos magnos et beatos agros possidebat vicinus potens et dives et iuvenis, sed prosapiae maiorum gloria male utens pollensque factionibus et cuncta facile faciens in civitate:
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:4)
Fuit in illo conventiculo matrona quaedam pollens et opulens, quae more ceterorum visum meum mercata ac dehinc multiformibus Iudiciis delectata per admirationem assiduam paulatim in admirabilem mei cupidinem incidit, nec ullam vesanae libidini medelam capieris ad instar asinariae Pasiphaae complexus meos ardenter expectabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 19:4)
"Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:3)
pollens bonis moribus
(ARCHIPOETA, VII13)
Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi, Sallustianum illud, satis eloquentiae, sapientiae parum, brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 19:1)
satis loquentiae, sapientiae parum, quod loquentia novatori verborum Sallustio maxime congrueret, eloquentia cum insipientia minime conveniret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 19:2)
Veluti cum dicitur M. Cicero homo magna eloquentia et Q. Roscius histrio summa venustate, non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 5:1)
Circa primam ferme noctis vigiliam, experrectus pavore subito, video praemicantis lunae candore nimio completum orbem commodum marinis emergentem fluctibus, nanctusque opacae noctis silentiosa secreta, certus etiam summatem deam praecipua maiestate pollere resque prorsus humanas ipsius regi providentia, nec tantum pecuina et ferina, verum inanima etiam divino eius luminis numinisque nutu vegetari, ipsa etiam corpora terra caelo marique nunc incrementis consequenter augeri, nunc detrimentis obsequenter imminui, fato scilicet iam meis tot tantisque cladibus satiato et spem salutis, licet tardam, subministrante, augustum specimen deae praesentis statui deprecari, confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo meque protinus purificandi studio marino lavacro trado, septiesque submerso fluctibus capite, quod eum numerum praecipue religionibus aptissimum divinus ille Pythagoras prodidit, laetus et alacer deam praepotentem lacrimoso vultu sic apprecabar:
(아풀레이우스, 변신, 11권 1:1)
Euathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 6:1)
Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION