라틴어 문장 검색

et pomerium urbis auxit Caesar, more prisco, quo iis qui protulere imperium etiam terminos urbis propagare datur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 23장4)
sed initium condendi, et quod pomerium Romulus posuerit, noscere haud absurdum reor.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장2)
mox pro fortuna pomerium auctum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장6)
neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum interque praetenta foribus uela se abdidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 1:3)
formam aedificiorum urbis nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:1)
Iam enim propitio domino stivam tenes, iam in tectum atque solarium eum Petro apostolo conscendisti, qui esuriens in Iudaeis Cornelii saturatur fide et famem incredulitatis eorum gentium conversione restinguit atque in vase evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terras, docetur et discit omnes homines posse salvari.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:2)
certe modico contentus agebas vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX4)
quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem incurreret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 7:1)
fana eorum extra pomerium locaverunt, ut et illi sacrificii sollemnis sibi cruore colerentur nec tamen urbana templa morte pecudum polluerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:3)
illi enim vias quae intra pomeria sunt ἀγυιὰς appellant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 6:3)
Ita sibi belli isti homines certos scientiae fines et velut quaedam pomeria et effata posuerunt, ultra quae si quis egredi audeat, introspexisse in aedem deae a qua mares absterrentur existimandus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 12:2)
ego, ut me populus Romanus dicat bene cultum, in solario ambulaturus sum?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 14:3)
vult ostendere igitur, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere non licere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3053)
nam et augurium ei in finibus pomerii ostensum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3057)
unde ager post pomeria, ubi captabantur auguria, dicebatur effatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1972)

SEARCH

MENU NAVIGATION