라틴어 문장 검색

"huc veniet calidis quantum metit Africa terris, quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer, quanta Leontino turgescit messis acervo quantum Mygdonio committunt Gargara sulco, quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis, Attica Triptolemo civi condebat Eleusin, cum populis hominum glandem liquentibus olim fulva fruge data iam saecula fulva perirent, porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem88)
peragat diem cadentem dape, poculis, choreis genialis apparatus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:9)
Quid erit summum atque praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli eius censeantur, quam idololatria?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 4장 2:1)
Hic choreae cantusque vigent, passimque vagantes Dulce sonant tenui gutture carmen aves, Fert casiam non culta seges, totosque per agros Floret odoratis terra benigna rosis;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 328)
Huc ades et Genium ludis Geniumque choreis Concelebra et multo tempora funde mero:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 718)
hic armata manus, Curetas nomine Grai quos memorant, Phrygias inter si forte catervas ludunt in numerumque exultant sanguine laeti terrificas capitum quatientes numine cristas, Dictaeos referunt Curetas, qui Iovis illum vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, cum pueri circum puerum pernice chorea [armat et in numerum pernice chorea] armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:15)
choreas 're' corripuit propter metrum, alibi ait secundum naturam, ut iuvat indulgere choreis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6441)
choreis servavit hoc loco naturam syllabae, quam in sexto metri causa corripuit, ut pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6123)

SEARCH

MENU NAVIGATION