라틴어 문장 검색

noto compulsus eodem aut quovis vento, aut re vera Noto, qui de syrtibus Carthaginem ducit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5752)
multi enim post excidium Troiae orbis diversa tenuerunt, ut Helenus Epirum, Antenor Venetiam, alii Sardiniam secundum Sallustium, alii vicina syrtibus loca secundum Lucanum, ut portusque quietos ostendit Libyae Phrygio placuisse magistro (9.44).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6014)
male hoc est 'in nostram perniciem', ut Lucanus de syrtibus sic male deseruit (9.310):
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 235)
quidam tamen hos hortos circa syrtes positos tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4836)
nam Gaetulia mediterranea est, syrtes vero iuxta Libyam sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1922)
sic de syrtibus Horatius ubi Maura semper aestuat unda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1923)
praetentaque syrtibus arva circumfusa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 606)
alii hos circa Syrtes posuisse sedes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2654)
alii amissa in Syrtibus classe, per mediterranea arietis fortuito ductu iter facientes ad Ammonem pervenisse et oppidum Aucela inter Nasamones condidisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2656)
ipse alibi "praetentaque Syrtibus arva";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2484)
Ultimis ab oris attractus scarus atque arata Syrtis, si quid naufragio dedit, probatur:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 93:4)
Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1114)
Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes Et dare non aequis vela ferenda Notis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1614)
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin mittite, praesenti dum careamus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 144)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)

SEARCH

MENU NAVIGATION