라틴어 문장 검색

Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 1:2)
Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 4장 3:4)
reductisque eius cruribus ipsum quoque iubet, manibus ad suos poplites datis, eos quam maxime possit adtrahere, simulque ipse sic eos continet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 6:6)
atque alter, prout consedit, sinistrum crus eius, alter dextrum, simulque ipse poplites suos adtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 7:3)
deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:6)
aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:8)
circa poplitem, si femur, usque ad coxam;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:2)
Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 21장 2:2)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 3:4)
frictione quotidie utendum totius quidem corporis, praecipue vero ventris et poplitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 4:1)
Quoties aut baccam, aut nucem, aut simile aliquid posuero, scire oportebit, antequam expendatur, ei summam pelliculam esse demendam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 16:5)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:2)
idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 9:1)
Sed dividi quoque curatio potest in ea, quae mediocriter exedentia reprimentiaque, primo et pusulas prohibeant, et summam pelliculam exasperent:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 30:5)
Si summa detracta pellicula est, hic quoque melius lenia medicamenta proficiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION