라틴어 문장 검색

- Qualiter ex consultu principum populus Dei in duas partes divisus sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 75:3)
Quid in hac visione considerandum, nisi quod in spiritu et lenitate Moysi surgeret dux spiritualis Israel, a Deo praeordinatus et princeps populi constitutus?
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:1)
In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
(불가타 성경, 집회서, 9장24)
Cum autem Maccabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장21)
Quod si eum interfecerit, multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장12)
ceterum et sibi amisso fratris auxilio reliquas spes in re publica sitas, et tanto magis fovendum patribus populoque principem qui unus superesset e familia summum ad fastigium genita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 17장5)
Itaque mirum in modum exercitata iuventute provocare ausus Albanos, gravem et diu principem populum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 32:1)
Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse naufragio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 34:1)
quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 1:2)
Quem enim locupletiorem quaerimus quam principem populi Romani, qui retinendi officii causa cruciatum subierit voluntarium?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:5)
"namque hoc quoque par fuit, ut tum assertor fieret legum qui nunc erit auctor, ne dandus populis princeps, caput, induperator, Caesar et Augustus solum fera proelia nosset."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 132)
inerat cura insita mortalibus videndi congredientes nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 408:1)
Qui tamen eo tempore domi non erant, sed ad Westarfoldam cum exercitu profecti, quae regio ultima regni eorum inter septentrionem et occidentem sita, contra aquilonem Brittaniae summitatem respicit, cuius principes ac populus eis subici recusabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 813 221:3)
Qui se captivum videns et ab omni spe destitutum, iam principes et populos, summos et infimos, expertus, quos infidos, meticulosos, aut infelices deprehenderat, laetanter conditionem accepit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:15)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION