라틴어 문장 검색

illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 192:1)
sic fiet cum id, propter quod maxime repertus est usus orationis, ut dicat utiliter et ad quod intendit potenter, tum laudem quoque nec doctorum modo sed etiam vulgi consequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 238:1)
Victorius patruus vester, vir, ut egregius, sic undecumque doctissimus, cum cetera potenter, tum potentissime condidit versus, mihi quoque semper a parvo cura Musarum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Sacerdoti et Iustino Suis salutem 1:1)
gravia mature profunda sollicite, dubia constanter argumentosa disputatorie, quaedam severe quaepiam blande, cuncta moraliter lecte, potenter eloquentissime.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:5)
Sed plane non sentiunt has iniurias et contumelias fabricationis suae dei vestri, sicut nec obsequia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 5:3)
cum ergo haec ita fuerint primo constituta et natura non solum sensibus ornavisset gentes quemadmodum reliqua animalia, sed etiam cogitationibus et consiliis armavisset mentes et subiecisset cetera animalia sub potestate, tunc vero ex fabricationibus aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et disciplinas, e fera agrestique vita ad mansuetam perduxerunt humanitatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장25)
Item Pythagoras normam sine artificis fabricationibus inventam ostendit, et quod magno labore fabri normam facientes vix ad verum perducere possunt, id rationibus et methodis emendatum ex eius praeceptis explicatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말18)

SEARCH

MENU NAVIGATION