라틴어 문장 검색

per quem et fruitur eo cum quadam interiori suavitate, amplectitur et conservat adeptum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:23)
Quod si nostris, id est christianis temporibus, tanta est raritas amicorum, frustra, ut mihi videtur, in huius virtutis acquisitione desudo, quam me adepturum, eius mirabili sublimitate territus, iam pene despero.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:48)
Unde virtuosae mentis est sublimia semper et ardua meditari, ut vel adipiscatur optata, vel lucidius intellegat et cognoscat optanda;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:51)
Ionadab quoque amicus Amon, laudabilius amici prohibuisset incestum, quam quo potiretur optato consilium praebuisset (II Reg.
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:46)
qui cum nihil habeant, nihil possideant, profecto nihil commodi temporalis ab eis vel adipisci poterit quis vel sperare.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:7)
tandem superato calle, laboris Pondere, cautele studio, regione potitur Qua Venus et Stilbons complexis nexibus herent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:2)
occurrit Racio uotoque potitam Laudat et actoris miratur dona superni.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 18:4)
Diuicias animo calcans et mente triumphans, Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis, Ne manus ad donum currat nexuque tenaci Viscus auaricie munus constringat adeptum, Neue relatiuam mercedem munera querant, Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:4)
De superbia vero, filia nascitur, quae maternae malignitatis haereditate potitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:1)
Caesaries inducias adepta litigii, artificiosi pectinis fatebatur industriam, moderatae tamen comptionis libramine jacebat ornata, ne si comptionibus vagaretur anomalis, in femineam demigrare videretur mollitiem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 68:6)
dextera manu pugillaribus potita;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:19)
Hanc Petrus adeptus victoriam, cum universis suis in eodem castello Malevillae diebus mansit quinque, propter abundantiam alimentorum quae ibi reperit in frumento, gregibus ovium et [0394D] armentis, et poculorum plenitudine et infinito numero equorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 16:18)
- Consilium Turci Christianae mariti de adipiscenda Christianorum amicitia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 13:2)
Nunc, si meo vis credere consilio, [0516C] Godefridum, ducem Christiani exercitus, qui Antiochiam, fugato Corbahan, potenter obtinet, amicum, datis dextris, tibi facere non tardabis, et sic universam Christianorum opem et comitatum in hac instante necessitate scias te adepturum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 14:3)
- Ipse fugam simulans, reversus gloriosam adeptus est victoriam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 67:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION