라틴어 문장 검색

Hac igitur Tankradi praesumptione imperator audita, moleste accepit, eo quod ejus colloquium vitaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:2)
Fatetur enim se a Solymano missum, quem jugis montium cum innumerabili gente hospitatum, et adeo vicinum asserit, [0425D] ut in crastino die circa horam tertiam eum ad pugnam credant adfuturum, et ejus dolos ac repentinos incursus sua relatione posse praecavere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:3)
Turci enim dolositates suas hac in porta, et ab hac porta populum Dei viventis praecavere videntes, rursus per portam Farfar exeuntes, invigilabant perditioni peregrinorum per pontem navium transmeantium, lignorum sarmenta comportantium, herbas et pabula equorum quaerentium;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:7)
quousque res propalata ad aures Sensadoniae, filii regis Darsiani, pervenit, quod in redemptione capti juvenis inter cognatos illius et Christianos [0471B] concordia fieret, per quam urbs, nisi praecaverent, cito posset amitti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:4)
Interea multi gaudentes pace et victoria, mortalitatemque hanc vitantes, et causa necessariorum dum viam frequenter Rohas insisterent, sperantes aliquid accipere de manu Baldewini, plurimas insidias et caedes a Turcis, qui habitabant in praesidio Hasart, patiebantur, et saepius capti aliqui abducebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 10:1)
Hac praemonitione gentilis principis dux et universi rectores Christiani exercitus rem praecaventes, edictum in omni catholica legione statuunt, ut, quicunque de peregrinis praedam ante praelium contigerit, auribus et naribus truncatus puniatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 84:6)
Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
Cives vero praecaventes, ne aliquis impetus aut insidiae illorum ex improviso nocerent, nequaquam longe a muris procedebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 12:3)
Verumtamen rex perscipiens se non posse vitare periculum, nec effugere inimicos haud procul absistentes, quinque acies ordinavit tam ex manu militum quam peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 129:1)
Perceptis igitur insidiis, et gravissima insecutione et populi contritione, principes exercitus decreverunt retro et ante suae gentis custodiam fieri, ac Francigenas milites circiter septingentos semper in fronte praeire et praecavere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 18:4)
Sed rex hanc artem praecavens iniquam ex quorumdam [0690C] relatione, machinam a loco cavationis amovit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 66:3)
Audi doctrinam, si vis vitare ruinam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 6:2)
Ignotos quasiinimicos esse vitandos et in eis non esse confidendum ante cognitionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 15:12)
De amicitia stulti vel insipientis vitanda.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 25:1)
Et non solum vitare debes colloquiumstulti, sed eciam ipsi stulto silentium imponere si commode hoc facerepotes, secundum verbum Salomonis qui ait, "Iudicium determinat causas,et qui imponit stulto silentium iras mitigat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 28:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION