라틴어 문장 검색

Cognitis autem faciebus quae sequuntur & faciebus oppositis quae praecedunt, cognosceretur determinatio motus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:9)
et modo praecedas facito, modo terga sequaris, et modo festines, et modo lentus eas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:337)
nam, ut genus species sequitur, ita species genus praecedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 65:7)
In hoc enim, mi Lucili, nisi fallor, erramus, quod mortem iudicamus sequi, cum illa et praecesserit et secutura sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:4)
nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:3)
Denique illud quod ex philosophorum traditione objicitur, quod cum antecedens possibile sit, et consequens etiam impossibile esse, ex quo impossibile sequitur, nil officit quemadmodum in praecedenti libro diximus, si regularum suarum documenta naturis creaturarum intelligimus fuisse contenta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:1)
Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:8)
Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:1)
Invenio autem apud sapientes honestissimum esse maiorum vestigia sequi, si modo recto itinere praecesserint.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 5:2)
duabus longis brevem sequentibus bacchius, totidem longis brevem praecedentibus palimbacchius erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 339:1)
nam sic praecedunt, ut mox tamen ipse sequare;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:3)
Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:5)
A Maleo, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 183:1)
sequitur enim et Cassandrae captivitas fidentis sacerdotio, et praecesserat armorum mutatio, quae nunc deprehenditur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4022)
Paeonius hinc propter atque hinc Athenius, homo litium temporumque varietatibus exercitatus, hunc sequebatur Gratianensis, omni ab infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat, ultimus ego iacebam, qua purpurati latus laevum margine in dextro porrigebatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION