라틴어 문장 검색

et adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis suis et faciat pacem;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장4)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장2)
fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:3)
iam illa septem praecepta sapientium nonne vitae leges ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 259:1)
Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 37:3)
Sicut enim omnes actiones in loge aliqua rectae sunt et ut oportet, cum tendunt in finem legis, et meliores secundum quod fini legis propinquiores, actiones autem, quae adversantur fini legis, vel quae deminutae sunt—non perfectae secundum praecepta legis—vel etiam indifferentes—scilicet nec oppositae fini legis nec secundum praecepta legis— omnes tales actiones peccatum sunt in lege illa, secundum tamen magis et minus, ut patere potest ex dictis, sic est in homine, quia omnes intentiones et consilia, actiones et desideria hominis quae tendunt in hoc summum bonum, quod est homini possibile, quod iam dictum est, recta sunt et secundum quod oportet.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:8)
dum facit ingenium, petite hinc praecepta, puellae, quas pudor et leges et sua iura sinunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 12:3)
Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat ut Achaeis ex foedere ac legibus suis quae decressent agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 390:1)
Praecepto praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi tanquam in promptu ministrent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:2)
quodsi tradita mihi sequi praecepta sufficeret satisfeceram huic parti, nihil eorum quae legi vel didici, quod modo probabile fuit, omittendo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 98:1)
separata vero haec a praecepto non recedent, aut si consuetudo vicerit, vetus lex sermonis abolebitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 177:1)
SILO POMPEIVS dum praeceptum sequitur, quo iubemur ut quoties possumus de omnibus legis uerbis controuersiam faciamus, illam quaestionem mouit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 15:2)
Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia.
(불가타 성경, 말라키서, 3장22)
et eius causae differat audientiam, quoniam nescio utrum in ea nocens an innocens sit, et, quod circa eundem leges non servatae sunt, ut sic raperetur neque, ut ab imperatore praeceptum est, ad acta municipalia perduceretur interrogandus utrum beneficium dilationis vellet accipere, non contemnat, ut per hoc possimus cum eius adversario rem finire.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem14)
nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores civitatum perscripsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 83:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION