라틴어 문장 검색

Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:1)
Quapropter sex diebus tanta penuria panis, et praecipue equorum pabuli sunt arctati, ut amplius mille fame et pestilentia periclitari viderentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 82:7)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad formam cordis, ad quam totum aliud formatur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:19)
Transitus autem a corruptione ad incorruptionem, a mortalitate ad immortalitatem, a perturbatione ad tranquillitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:16)
Orandum autem praecipue et pro populo doceris (I Tim.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:1)
Primitias animae praecipue offerendas, et quae illae sint.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 8:12)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:15)
Delebo, inquit, corruptelam carnis, ut scribam incorruptionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:13)
superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:4)
Hae regiones, praecipueque confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum, primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 12장 5:1)
Armillis uti monilibusque aureis, et gemmis, praecipue margaritis, quibus abundant, assuefacti post Lydiam victam et Croesum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 84:2)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Horret mens reminisci, quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares, post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION