-
Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
- (켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장146)
-
Quod si illa quoque profluuio uincuntur, uenae quae sanguinem fundunt adprehendendae, circaque id quod ictum est duobus locis deligandae intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
- (켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 32:1)
-
Quod si illa quoque profluvio vincuntur, venae quae sanguinem fundunt, apprehendendae, circaque id quod ictum est, duobus locis deligandae, intercidendaeque sunt, ut et in se ipsae coeant, et nihilo minus ora praeclusa habeant.
- (켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 36:1)
-
Mons latus Ionium Cypri praeruptus obumbrat, invius humano gressu, Phariumque cubile Proteos et septem despectat cornua Nili.
- (클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:27)
-
veniant praerupta Pachyno aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
- (클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:87)
-
sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae, praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam vix aestate viam.
- (클라우디아누스, De Bello Gothico 2:125)
-
hic semper lapsurae pondera terrae conatur rapido caeli fulcire rotatu accenditque diem praerupti turbine saxi.
- (클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:39)
-
Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit frena dolor, notas oculis umentibus Alpes adspicit et nimium diversi stamine fati praesentes reditus fortunatosque revolvit ingressus:
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:108)
-
laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, qua mons arte patens vivo se perforat arcu admisitque viam sectae per viscera rupis, exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras.
- (클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:216)
-
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
- (클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
-
Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegatur, in principio atque exitu fossae more ponticulorurn binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis et singulis superpositis, ut eius modi constructio ripam sustineat, ne praecludatur umoris inlapsus atque exitus.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 11:1)
-
Ac nec campus concavae positionis esse neque collis praeruptae debet:
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 4:1)
-
rursus autumno, si sicca, si calida est aeris qualitas, si exilis atque aridus campus, si macer praeruptusve collis.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 1:3)
-
Loci porro vitia sunt, quae fere ad internecionem vineta perducunt, macies et sterilitas terrae, salsa vel amara uligo, praeceps et praerupta positio, nimium opaca et soli aversa vallis, harenosus etiam tofus, vel plus iusto ieiunus sabulo, nec minus terreno carens ac nuda glarea, et siqua est proprietas similis quae vitem non alit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 8:3)
-
Ea adhaerens faucibus sanguinem ducit, et incremento suo transitum cibis praecludit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 18장 1:2)