라틴어 문장 검색

Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장19)
pavit Iuleos inviso sanguine manis Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit in luctum patriae civili strage parentans:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:43)
quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festiuitate, cuius effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, Augustus in cubiculo suo positam, quotiensque introiret, exosculabatur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 7장 1:2)
Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)
Plurima Congressus, exercitus, incolarumque dicta recordatus, illorum fugam turpem, prioribus libertatis laudibus, honorisque praeconiis comparavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.44)
Quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius excubiis sepultum paene ante quam mortuum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:4)
Atque utinam praeconia feminarum imitarentur viri et rugosa senectus redderet, quod sponte offert adulescentia!
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:2)
Portasti quasi mortuum, ut tempestas mundi conquiesceret et Nineve nostra illius praeconio salvaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:15)
Unde novis mihi est efferenda praeconiis et ordine rhetorum praetermisso tota de conversionis ac paenitentiae incunabulis adsumenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:12)
Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 12:4)
Orta ex his laetitia et omnibus in censorium risum remissis ac retractantibus quae a singulis antiquae festivitatis sapore prolata sunt, Symmachus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 16:1)
unde a Lucilio poeta festivitatis suae more centussis vocatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 5:3)
At tibi nos (quando non proderit ista silere, A quibus omne aevi senium sua fama repellit,) Digna damus, iuvenis, meritae praeconia vitae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:59)
nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7184)
festivitate igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION