라틴어 문장 검색

aut quid est, quod me moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 28:8)
de quibus Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse credendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 129:2)
nominat etiam Panaetius, qui unus e Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 130:1)
qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, debebit habere fidem nostra praedictio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 7:1)
Discriminis oecologici gravitas postulat ut omnes de bono communi cogitemus et dialogi cursum usque teneamus, qui requirit patientiam, ascesim ac liberalitatem, recordantes continenter “realitatem ideae praestare”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 256:5)
Ad transmittendum argumentum mere doctrinale, vel ideam, forsitan unum sufficit volumen, vel repetitio nuntii oralis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:2)
quaedam praedictio, ut dicam enim non augendi criminis gratia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:4)
ideas vocat, ex quibus omnia, quaecumque videmus, fiunt et ad quas cuncta formantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 18:5)
Quid sit idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:2)
" Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:3)
Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 19:7)
Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:6)
haec idea est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:7)
Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus nec tantum extra opus est, sed ante opus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:8)
Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION