라틴어 문장 검색

Reges, prout petiit, mediationem suam, modo honorifico et qui reges magnos deceret, interposuerunt, non tantum postulando et suadendo, verum etiam postulando et minando, rebellibus denunciantes se communem regum caussam agi censere;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:6)
Itaque profectionem suam continuarunt, et castrametati sunt super Blackheath inter Grenovicum et Elthamam, minantes se aut cum rege praelium conserturos (iam enim fluctus se altius quam ad Mortonum aut Braium extulerunt) aut Londinum in conspectu eius capturos, sperantes se in urbe inventuros non minus formidinis quam opulentiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 29:16)
Haec exploranti, furi quoque multa minanti, Mole grauis sompni ceperunt menbra resolui;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:3)
Quod dum narraret, dextramque minando leuaret, Vt percussisset puerum, quasi presto fuisset, Vas in predictum manus inscia dirigit ictum, Seruatumque sibi uas ilico fregit oliui, Sic inopinatum deflens miserabile fatum: "Heu!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:12)
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt.
(불가타 성경, 나훔서, 2장3)
Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P.
(카이사르, 내란기, 2권 23:6)
Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent?
(카이사르, 내란기, 3권 19:3)
Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis:
(카이사르, 내란기, 3권 104:4)
Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum.
(카이사르, 내란기, 3권 110:4)
quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 112:6)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)
pavido metimur caerula voto, puppis si qua venit, si quid fortasse potenti vel pudor extorsit domino vel praedo reliquit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:44)
pars tertia mundi unius praedonis ager.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:102)
ite recepturi, praedo quem sustulit, axem ereptumque Notum;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:305)
Italiamne feram furiis praedonis acerbi subiectam?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:210)

SEARCH

MENU NAVIGATION