라틴어 문장 검색

Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 9:2)
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt.
(불가타 성경, 나훔서, 2장3)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장8)
Et uictricem quidem causam dis, uictam uero Catoni placuisse familiaris noster Lucanus ammonuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:2)
Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:10)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:6)
Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P.
(카이사르, 내란기, 2권 23:6)
Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent?
(카이사르, 내란기, 3권 19:3)
Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis:
(카이사르, 내란기, 3권 104:4)
Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum.
(카이사르, 내란기, 3권 110:4)
quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 112:6)
victrices nos saepe rates classemque paternam veximus, attritis cum tenderet ultor Achivis."
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:118)
illa manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:299)
tu cum per altas impiger ilices praedo citatum cornipedem reges ludentque ventis instabiles comae, telis iacebunt sponte tuis ferae gaudensque sacris vulneribus leo admittet hastam morte superbior.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION