라틴어 문장 검색

Nam illi haud licebat nisi praefinito loqui Quae illi placerent.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 227)
nam ut saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 143:2)
nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:3)
Tunc autem uir, qui post amixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrae communionis mysterium ualet accipere, cum ei iuxta praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit intrare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:9)
Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:1)
consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 406:1)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
nam certo, si sis sanus aut sapias satis, quam tu impudicam esse arbitrere et praedices, cum ea tu sermonem nec ioco nec serio tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 225)
L. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 15)
Quia edepol certo scio, Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor, scelestiorem nullum inluxere alterum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 336)
Certo hic prope me mihi nescio quis loqui visust;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 115)
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 321)
certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, nam egomet cubantem eam modo offendi domi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 62)
Certo is quidem nihilist, qui nil amat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 114)
Certo illi homines mihi nescio quid mali consulunt, quod faciant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 2128)

SEARCH

MENU NAVIGATION