라틴어 문장 검색

Tres sunt ergo regulae sacris inditae litteris, quibus paschae celebrandi tempus nobis praefinitum, nulla prorsus humana licet auctoritate mutari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 2:1)
satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito tribuni modo ut relinquerentur sanciret, et ab iis qui creati essent cooptari collegas 10 iuberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 716:1)
dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed, si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 121:2)
hoc anno intercalatum est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 128:1)
intercalatum eo anno;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 539:1)
De ipso autem muro, e qua materia struatur aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in omnibus locis, quas optamus copias, eas non possumus habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장21)
quibus annis intercalati sunt dies duodecim, cum debuerint intercalari novem.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:2)
Tertio quoque octennio ita intercalandos dispensabant dies, ut non nonaginta sed sexaginta sex intercalarent, conpensatis viginti et quattuor diebus pro illis qui per totidem annos supra Graecorum numerum creverant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 13:2)
et, ne quadrans esset, statuit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante quinque ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION