라틴어 문장 검색

en tibi Christum, infelix Iudaea, Deum, qui sabbata solvens terrea mortales aeterna in sabbata sumpsit, gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem possidet, imperii dominam sibi cedere 1 Romam conpulit et simulacra deum Tarpeia subegit, disce tuis, miseranda, malis, quo vindice tandem vana superstitio lex et carnaliter acta plectatur, cuius virtus te proterat ultrix.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3159)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권48)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 22:7)
fugit lux alma et obscurat genas nox alta et aether abditus tenebris latet, sed ecce gemino sole praefulget dies geminumque duplices Argos attollit domus.
(세네카, 아가멤논 13:10)
Non est beneficium ipsum, quod numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est honor sed recta ac pia voluntate venerantium.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:1)
litora nativis praefulgent picta lapillis, et volucres nulla dulcius arte canunt.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 25)
tuus ut mihi vultibus ignis inrubuit cineremque oculis umentibus hausi, vilis honos studiis, vix haec in munera solvo primum animum, tacitisque situm depellere curis nunc etiam labente manu nec lumine sicco ordior adclinis tumulo, quo molle quiescis iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata stellatus Latiis ingessit montibus Albam Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos odit et infaustae regnum dotale novercae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum15)
Io post tergum, iam prona dolorque parentis, spectat inocciduis stellatum visibus Argum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권100)
nec Uictberct illas deueniens in partes quicquam proficiebat, temtauit adhuc in opus uerbi mittere uiros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyteri gradu et merito praefulgebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.4)
itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 527:4)
stellatus iaspede fulva Gaius Memmius de triumpho Luculli Syriaci calceoli gemmarum stellati coloribus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2611)

SEARCH

MENU NAVIGATION