- 문장 검색

라틴어 문장 검색

His in civitatibus plures fuere, qui damnorum pristinorum memores, et periculum ob hostium proximitatem capiti aut fortunis timentes, cujusvis opes contra illius potentiam crescere malebant, adeoque praejudicio ac invidia caeci fiebant, ut culpa et incuria Washingtonii, omnia mala, quae obtingebant, evenisse et accidisse aiebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.36)
Nos, autem, a praejudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodo indagantes, eum minime crudelem, (quippe qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.167)
In gymnasiis publicis nostris, doctorum et Professorum omnium, quos de literatura Romana tractare oportet, sermo plane Romanus, non civitate donatus, videatur, Tales, porro, viri, inveniri possunt, dummodo Collegiorum nostrorum curatores, ira, amicitia, inimicitiis, odio, invidia, praejudicio foedo, in doctoribus eligendis, penitus, omissis, publico duntaxat commodo inservire velint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.43)
Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 8:1)
Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:3)
Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam consulem faceret, C. Memmium conpetitorem interfici iussit, et in eo tumultu regem se a satellitibus suis appellatum laetus accepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 4:1)
Troiana fortuna a praeiudicio, id est mala, adversa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 624)
et regna invia quae contra naturam fiunt non adserunt praeiudicium generalitati:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 15413)
quod votis optastis adest magna ars persuadentis est, ut quod cupit fieri, in praeiudicium trahat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2791)
vobis animam hanc soceroque Latino bene sibi et favorem conciliat populi, et a soceri nominis praeiudicio Latini inplicat voluntatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4401)
miserandae corpus haec in oeconomia praeiudicia nominantur, quotiens negotii futuri exitus tollitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5931)
bene autem ait 'equidem', quod multi pro 'ego' accipiunt, id est 'ego quidem', ut a praeiudicio inchoaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1932)
itaque cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장4)
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 11:4)
Sed ea bella, quibus imperii proposita gloria est, minus acerbe gerenda sunt Ut enim cum civi aliter contendimus, si est inimicus, aliter, si competitor (cum altero certamen honoris et dignitatis est, cum altero capitis et famae), sic cum Celtiberis, cum Cimbris bellum ut cum inimicis gerebatur, uter esset, non uter imperaret, cum Latinis, Sabinis, Samnitibus, Poenis, Pyrrho de imperio dimicabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION