라틴어 문장 검색

quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 4 2:5)
Cicero maxime quinque defendit, ut sit propositio, deinde ratio eius, tum adsumptio et eius probatio, quinta complexio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:2)
quia vero interim et propositio non egeat rationis et adsumptio probationis, nonnunquam etiam complexione opus non sit, et quadripertitam et tripertitam et bipertitam quoque fieri posse ratiocinationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 354:3)
ita erit prima intentio, secunda adsumptio, tertia connexio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 355:4)
adsumptionem deinde ponit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:1)
huius adsumptionis quarto in loco iam porro inducunt approbationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 357:3)
aut, unum in locum cum conduxit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit quid ex his conficiatur, ad hunc inodum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 358:2)
item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:3)
quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 362:6)
aut enim expugnatur intentio aut adsumptio aut conclusio, nonnunquam omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 369:2)
adsumptio omnibus iis quae de refutatione diximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 370:1)
Adeo quod nesciant praeiudicant id esse quod, si sciant, odisse non poterant, quando, si nullum odii debitum deprehendatur, optimum utique sit desinere iniuste odisse, si vero de merito constet, non modo nihil odii detrahatur, sed amplius adquiratur ad perseverantiam, etiam iustitiae ipsius auctoritate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 9:2)
Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 2:1)
Quodsi, quia non debet, ideo non vultis licere, sine dubio id non debet licere quod male fit, et utique hoc ipso praeiudicatur licere quod bene fit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 4:2)
cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION