라틴어 문장 검색

Quanto studiosius intentiusque legisti libros quos de Helvidi ultione composui, tanto impensius postulas, ut perscribam tibi quaeque extra libros quaeque circa libros, totum denique ordinem rei cui per aetatem non interfuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 1:1)
Fuerat alioqui mihi cum Helvidio amicitia, quanta potuerat esse cum eo, qui metu temporum nomen ingens paresque virtutes secessu tegebat;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:1)
fuerat cum Arria et Fannia, quarum altera Helvidi noverca, altera mater novercae.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 3:2)
Ego et modestius et constantius arbitratus immanissimum reum non communi temporum invidia, sed proprio crimine urgere, cum iam satis primus ille impetus defremuisset et languidior in dies ira ad iustitiam redisset, quamquam tum maxime tristis amissa nuper uxore, mitto ad Anteiam - nupta haec Helvidio fuerat -;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 4:2)
Cornutus, datum se a consulibus tutorem Helvidi filiae petentibus matre eius et vitrico;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:1)
"Quinte" puta aut "Publi" - gaudent praenomine molles auriculae - "tibi me virtus tua fecit amicum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.20)
nec Gnaeus litteram in praenominis nota accipit, quae sonat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 295:1)
et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius praenomen e familia in posterum exemptum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 208:2)
propria liberi, quod nemo habet nisi liber, praenomen, nomen, cognomen, tribum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 155:6)
Si, quod a Seneca accepisses, Annaeo te debere diceres vel Lucio, non creditorem mutares, sed nomen, quoniam, sive praenomen eius sive nomen dixisses sive cognomen, idem tamen ille esset.
(세네카, 행복론, Liber IV 35:1)
quidam Caesonem, alii Gaium praenomen Quinctio adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 220:2)
utram vellet praetor muneris partem proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio, cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene, ad equites pergit iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 244:1)
cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter conuictus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 1장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION