라틴어 문장 검색

Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:1)
Ac tempestas minatur antequam surgat, crepant aedificia antequam corruant, praenuntiat fumus incendium;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 2:1)
OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:1)
nescio quod mihi, nescio quod animus grande praesagit malum, ubi es, parens?
(세네카, Hercules Furens 17:12)
Nescio quod animus grande praesagit malum.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:17)
illud cruore, magna praesagit mala
(세네카, Phoenissae 282:1)
ventorum melius praesagit navita morem, vulneribus didicit miles habere metum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 112)
Quid enim potentius patrocinabitur testimonio earum, nisi dispunctio cotidiana saeculi totius, cum dispositiones regnorum, cum casus urbium, cum exitus gentium, cum status temporum ita omnibus respondent, quemadmodum ante milia annorum praenuntiabantur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:19)
Quicquid agitur, praenuntiabatur;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 1:4)
venit igitur qui ad reformandam et inluminandam eam venturus a deo praenuntiabatur, Christus ille filius dei.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 7:1)
nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia ex planis locis haud facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, et aream ad aedem in Capitolio Iovis, quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci occupat fundamentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 404:1)
ad Romanos nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio, qualis iam praesagientibus animis inminentis mali esse solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 506:1)
animus quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates, praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 597:1)
In eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut praesagientem animum de fine belli, quod depoposcisset provinciam Africam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 143:1)
iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 273:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION