라틴어 문장 검색

omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut argumentis aut exemplis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 78:1)
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 225:1)
quos ut in agendo et attentare singulos minime convenit, propter quas diximus causas, ita in discendo rimari necessarium est, quae personae, quae tempora et loca, instituta, instrumenta, cetera, ex quibus non tantum illud, quod est artificiale probationis genus, colligi possit, sed qui metuendi testes, quomodo sint refellendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 142:1)
"hos quoque bellorum casus nobisque tibique praescieras, et - quanta sacro sub pectore virtus!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권97)
Sed non tamen diuina pietas plebem suam, quam praesciuit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones ueritatis, per quos crederet, destinauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXII. 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION