라틴어 문장 검색

scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
novum sane et moribus veterum insolitum, feminam signis Romanis praesidere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장11)
ipse insigni paludamento neque procul Agrippina chlamyde aurata praesedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 56장6)
nam divus Augustus apud equestris qui Aegypto praesiderent lege agi decretaque eorum proinde haberi iusserat ac si magistratus Romani constituissent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장3)
quin et legatis Armeniorum causam gentis apud Neronem orantibus escendere suggestum imperatoris et praesidere simul parabat, nisi ceteris pavore defixis Seneca admonuisset venienti matri occurreret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장4)
vulgoque fingebant petitum ab eo Corbulonem, magnis tum exercitibus praesidentem et, clari atque insontes interficerentur, praecipuum ad pericula.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장2)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)
sed scientiam artemque haruspicum accitam et Cilicem Tamiram intulisse, atque ita pactum ut familiae utriusque posteri caerimoniis praesiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 3장3)
Ipse Vitellius a ponte Mulvio insigni equo, paludatus accinctusque, senatum et populum ante se agens, quo minus ut captam urbem ingrederetur, amicorum consilio deterritus, sumpta praetexta et composito agmine incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 89장1)
ipsi plerumque legionibus nostris praesidetis, ipsi has aliasque provincias regitis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장5)
cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 26장 3:4)
quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam circumstantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 1:3)
spectaculo plurimas horas, aliquando totos dies aberat, petita uenia commendatisque qui suam uicem praesidendo fungerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 1:2)
praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit ductor turmae puerorum maiorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 6장 4:3)
ac prius quam in Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 20장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION