라틴어 문장 검색

Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,quamuis nil extra numerum fecisse modumquecuras, interdum nugaris rure paterno:
(호라티우스의 첫번째 편지, 1827)
in summa quod rerum, quas assequi cupias, praesumptio ipsa iucunda est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:3)
ego beatissimum existimo, qui bonae mansuraeque famae praesumptione perfruitur, certusque posteritatis cum futura gloria vivit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 1:2)
gratia dis, felix et inexcusabile tempus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 44:5)
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis, quamvis nil extra numerum fecisse modumque curas, interdum nugaris rure paterno:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1826)
mire vero in causis valet praesumptio, quae dicitur, cum id quod obiici potest occupamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 63:4)
verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 65:1)
Multum dare solemus praesumptioni omnium hominum, et apud nos veritatis argumentum est aliquid omnibus videri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 6:2)
Summa haec causa, immo tota est, et utique digna cognosci, si non praesumptio aut iniquitas iudicet, altera quae desperat, altera quae recusat veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 1:4)
Unde et spes nostra, quam ridetis, animatur, et fiducia, quam praesumptionem vocatis, corroboratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 1:20)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Quoniam tamen Romani nominis proprie mentio occurrit, non omittam congressionem, quam provocat illa praesumptio dicentium Romanos pro merito religiositatis diligentissimae in tantum sublimitatis elatos, ut orbem occuparint, et adeo deos esse, ut praeter ceteros floreant qui illis officium praeter ceteros faciant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 1:2)
Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 1:1)
Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION