라틴어 문장 검색

non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine volnere praeter dictatorem Romanum excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 203:2)
bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 109:1)
Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 428:2)
magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 611:1)
contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter animos servant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 149:1)
urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae civitates et principes inde evocatos per speciem colloquendi quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent, retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 160:1)
solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 497:1)
sic Cicero in Philippicis multa mihi inminere videbantur praeter naturam praeterque fatum, id est gladii Antonii ex casu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6538)
tantum enim ad eum ex bonis matris liberum uenit praeter quod ei uxor sua cotidianis dotibus quaesiuit.
(아풀레이우스, 변명 73:19)
His casualia amplissima ex confiscatione Stanleiana accesserant, praeter alia lucra diversa.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 23:4)
Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur.
(카이사르, 아프리카 전기 47:4)
Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II.
(카이사르, 내란기, 3권 4:8)
Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent postulavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 43장3)
Omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION