라틴어 문장 검색

non minor hic Histro", "nisi quod, dum permeat orbem, Hister casuros in quae- libet aequora fontes accipit et Scythicas exit non solus in undas".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4823)
neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
Denique cum receptissima Philosophorum aetatis hujus opinio sit, Medium quoddam aethereum & longe subtilissimum extare, quod omnes omnium corporum poros & meatus liberrime permeet;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:1)
Nam radii Solares non agitant Media quae permeant, nisi in reflexione & refractione.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:8)
tōtum lītus Italiae praetervectī, tandem ad Siciliam advēnērunt et per fretum Siciliēnse nāvigāvērunt;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat20)
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens tot maria ac terras permeat, annus abit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 118)
praebent rupta locum stagna viantibus, riparum in faciem pervia sistitur circumstans vitreis unda liquoribus, dum plebs sub bifido permeat aequore.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae20)
Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 28:8)
Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 2:4)
Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar, Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 7:6)
Hae voces non aliter fugiendae sunt quam illae, quas Ulixes nisi alligatus praetervehi noluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:1)
Idem Brutus ait C. Caesarem Mytilenas praetervectum, quia non sustineret videre deformatum virum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 59:1)
mirum est tantam turbam non potuisse sine invidia damnove praetervehi ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 90:5)
tum domus propria, cuius actorem, vineam messem olivetum, tectum quoque ipsum, vel dum praeterveharis, inspicere res commodi est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 4:2)
"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)

SEARCH

MENU NAVIGATION