라틴어 문장 검색

In amicitia quippe nihil inhonestum est, nihil fictum, nihil simulatum, et quidquid est, id sanctum et voluntarium et verum est.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:39)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)
Ille tuus quem prae omnibus nobis, ut multis videtur, tibi probas amicum, aliquid quod tibi displicere nullatenus potuit ignorare, ante paucos dies, ut nos putabamus, ira praeventus et dixit, et fecit;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 2:43)
Si forte ira praeventus amicus eduxerit gladium, vel si verbum protulerit triste;
(DE AMICITIA, CAPUT XII. Delectus amici. 3:8)
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:44)
Sic et nos debemus amicorum necessitates subtilius explorare, petiturum beneficiis praevenire, talem in dando modum servare, ut ille gratiam videatur praestare qui accepit, magis quam ille qui dedit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:22)
"Simulator enim ore", ut ait Salomon, "decipit amicum suum" (Prov.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:55)
David rex, cum praeventus concupiscentia homicidium adulterio copulasset, correpturus eum propheta nathan, regiae deferens maiestati, non subito, nec mente turbata tantae personae crimen impegit, sed congrua dissimulatione praemissa, prudenter ipsius regis contra se ipsum sententiam extorsit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:23)
Nihil inter nos simulatum, fucatum nihil, nihil inhoneste blandum, nihil indecenter durum, circuitus nullus, nullus angulus, sed omnia nuda et aperta;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:9)
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant Dulcia, sub specie recti uiciata propinant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:4)
Illa docet uitare dolos, contempnere fraudes, Fedus amicicie, fidei ius, pignus amoris Illesa seruare fide, nec nomine falso Pseudo uel ypocritam simulare latenter amicum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:2)
cujus crinis non mendicata luce, sed propria scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B] puellae;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:2)
Quaelibet in facinus mulier decurrit, et ultro, Ejus si mentem morbidet iste furor, Nata patrem, fratremque soror, vel sponsa maritum Fraude necat, fati praeveniendo manum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:19)
Cum Hymenaeus, praetaxataeque virgines in Naturae facie, intestinae conquestionis faciem exemplarent, internique doloris ideas in forinsecae lacrymationis icones producere molirentur, ecce Natura verbis verba praeveniens, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:1)
Sed a Bulgaris vado et ponte praevento, sequaquam transire potuerunt, sed fortiter in fugam remissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 24:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION