라틴어 문장 검색

Nequeo differre, quin grandis communione te gaudii festinus inpertiam, nimirum nosse cupientem, quid pater noster in Christo pariter et pontifex Patiens Cabillonum profectus more religionis, more constantiae suae fecerit, cum venisset in oppidum suprascriptum provincialium sacerdotum praevio partim, partim comitante collegio, scilicet ut municipio summus aliquis antistes ordinaretur, cuius ecclesiae disciplina nutabat, postquam iunior episcopus Paulus discesserat decesseratque, exceperunt pontificale concilium variae voluntates oppidanorum, nec non et illa quae bonum publicum semper evertunt studia privata;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnulo suo salutem 1:1)
Ravenna veniens quaestor Licinianus, cum primum tetigit Alpe transmissa Galliae solum, litteras adventus sui praevias misit, quibus indicat esse se gerulum codicillorum, quorum in adventu fratri etiam tuo Ecdicio, cuius aeque titulis ac meis gaudes, honor patricius accedit, celerrime, si cogites eius aetatem, si merita, tardissime, namque ille iam pridem suffragium dignitatis ineundae non solvit in lance sed in acie, aerariumque publicum ipse privatus non pecuniis sed manubiis locupletavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 1:1)
Quid Cirrham vel Hyantias Camenas, quid doctos Heliconidum liquores, scalptos alitis hinnientis ictu, nunc in carmina commovere temptas, nostrae Lampridius decus Thaliae, et me scribere sic subinde cogis, ac si Delphica Delio tulissem instrumenta tuo novusque Apollo cortinam tripodas, chelyn pharetras, arcus grypas agam duplaeque frondis hinc bacas quatiam vel hinc corymbos?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:3)
huic quodam tempore Burdigalam invisens metatoriam paginam quasi cum Musa praevia misi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 3:4)
quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt agmina, Flaminio quae limite Molvius agger transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus78)
tune sedet Inachias urbes Danaeiaque arva et caligantes abrupto sole Mycenas ferre iter impavidum, seu praevia ducit Erinys, seu fors illa viae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권116)
"contra per crimina functis, qui plures Erebo pluresque e sanguine Cadmi, angue ter excusso et flagranti praevia taxo, Tisiphone, dux pande diem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권205)
properatur in hostem more fugae, nec monstra tenent, quae plurima nectit prodigialc canens certi fors praevia fati.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권190)
At procul Actaeis dextra iam Pallade muris Iuno Phoroneas inducit praevia matres attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem conciliat populis et Actibus addit honorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권236)

SEARCH

MENU NAVIGATION