라틴어 문장 검색

Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
그러므로 모든 더러움과 그 넘치는 악을 다 벗어 버리고 여러분 안에 심어진 말씀을 공손히 받아들이십시오. 그 말씀에는 여러분의 영혼을 구원할 힘이 있습니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 1장21)
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
여러분 가운데 누가 지혜롭고 총명합니까? 그러한 사람은 지혜에서 오는 온유한 마음을 가지고 착하게 살아, 자기의 실천을 보여 주어야 합니다. (불가타 성경, 야고보 서간, 3장13)
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala ".
주님의 눈은 의인들을 굽어보시고 그분의 귀는 그들의 간구를 들으신다. 그러나 주님의 얼굴은 악을 행하는 자들에게 맞서신다.” (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장12)
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
그러나 바른 양심을 가지고 온유하고 공손하게 대답하십시오. 그러면 그리스도 안에서 이루어지는 여러분의 선한 처신을 비방하는 자들이, 여러분을 중상하는 바로 그 일로 부끄러운 일을 당할 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 3장16)
Conscientia animi nullas invenit linguae preces.
양심은 아첨의 말을 찾지 않는다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 1)
scindit se nubes nubes tantum dicimus, non nubs, licet dicamus trabs trabes, stirps stirpes, prex preces, plebs plebes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5871)
et omnes pariter eius religionem, prudentiam, et in omnibus incomparabilem patiencie mansuetudinem ammirabantur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:5)
Qui etiam videlicet Filius quoties humanitas ejus opem unitae sibi divinitatis implorat, aut quascunque ei preces fundit, solo Patris utitur vocabulo, ipsam scilicet commemorando potentiam qua potens est efficere quod rogatur, veluti cum dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:7)
et cum rex ad eos venerit, adorare illos solitus sit, pacemque provinciae suae in illorum precibus arbitrari sitam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:10)
Erat omnibus blando eloquio affabilis, humilitatis gratia praecluis et inter suos coaevos mirabili mansuetudine residebat dominus absque ullo fastu superbiae.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 5:5)
Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:2)
Nam quod postulas, nullis posses precibus vel laboribus impetrare;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:3)
Maiores mihi restant Deo gratiae referendae quam cuiquam in orbe viventi, quia hoc, quod meus animus videre super omnia cupiebat, nunc corporali mihi visu est concessum aspicere, et hoc mihi Deum credo praemium concessisse propter nimium desiderii mei affectum, et quia mei voluit exaudire preces importune precantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 1:3)
Ergo, quum cuilibet probae expediat mulieri prudenter amare, sine vestra igitur iniuria potestis petentis preces admittere et vestro postulantem amore ditare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 11:16)
Et vos quidem attentissima prece deposco ut amoris non studeatis curiam evitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION