라틴어 문장 검색

Quis enim justificatur in conspectu Dei, cum unius quoque diei infans mundus a peccato esse non possit, et nemo possit de sui cordis integritate et castimonia gloriari?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:16)
non ut effeminentur a mollioribus fortiores, sed ut molliores sensus velut quibusdam virilibus roborentur, cum omnia consilia nostra ad virtutem, justitiam, integritatem, fortitudinem dirigantur, et quodam usu seminarioque virtutum creari atque adolescere possint validiora consilia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:4)
Isaura enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva, aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 2:2)
Cumque iudices resedissent, Florentius Nigriniani filius agens tune pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta, apicumque pristinorum quasi quandam umbram repperiens animadvertit (ut factum est) priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 12:2)
Igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus, oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus, ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum, antequam cresceret mollienda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 20:1)
Diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit, vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus, ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se arrogantem immitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 7장 3:1)
Item cum ad alios postsignanos, in acie locatos extrema, venisset, En inquit commilitones, diu speratus praesto est dies, compellens nos omnes, elutis pristinis maculis, Romanae maiestati reddere proprium decus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 31:1)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Praetercursis partibus memoratis, Aulion antron est, et fluenta Callichori, ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas viridis et opacas orgia pristina reparavit et choros:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 23:1)
sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, iam pergite.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 6:2)
Nam cum omnibus provectior natu, et dignitate sublimior, canitiem reverendam ostenderet, multis ad perfidiam inclinatis, publicum grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem, filios et laborum participes pristinorum, appellans, orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur, felicissimis ductibus cognitum, quam profligate morem gererent nebuloni, destituendo iam et casuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 5:1)
Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis, licet imparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:1)
Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 8:1)
Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret, nulla eius propitiam deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria (ut diximus) castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente et rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis, velut ovantis gaudio nuntio inaestimabili cognito.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 3장 7:1)
Exacta hieme rex Persarum gentium Sapor, pugnarum fiducia pristinarum immaniter arrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam miserat plebem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION