라틴어 문장 검색

ita trepidi et utrimque anxii coeunt, nemo privatim expedito consilio, inter multos societate culpae tutior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장5)
propriis quoque opibus Mucianus bellum iuvit, largus privatim, quod avidius de re publica sumeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 84장5)
insignis publica severitate dies ne privatim quidem laude caruit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장10)
ut enim geminis fratribus aedes in foro constituta tantum Castoris uocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 1:3)
quod ut adeptus est, altiora iam meditans [s]et spei plenus nullum largitionis aut officiorum in quemquam genus publice priuatimque omisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:1)
In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 2:1)
Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant, pretio restituto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:1)
ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 1:2)
et tamen nemine ante se munificentia minor, amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele[b]riter extructis munus edidit apparatissimum largissimumque;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 3:4)
Ut legiones facilius explerentur, munificentiae amplioris, in milites conscribendos, periculum suasit Washingtonius:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.68)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Nec solum inopum necessitas sustentatur, sed prona in omnes munificentia aliquid et habentibus providet.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:17)
eodem quoque mense et publice et privatim ad Annam Perennam sacrificatum itur, ut annare perennareque commode liceat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 6:3)
sane Varro rerum divinarum refert, inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Iovi, Iunoni, Minervae, nec minus in plurimis urbibus oppidisque, et id tam publice quam privatim solere fieri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1345)
dicitur autem ingenti adfectu hos versus pronuntiasse, cum privatim paucis praesentibus recitaret Augusto:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 32312)

SEARCH

MENU NAVIGATION