-
- Verba uncis inclusa addititia esse videntur, ut Targa ipse probavit.
- (켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).835)
-
sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina.
- (마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67812)
-
Non probabantur haec senibus - saepe videbam cum inridentem tum etiam irascentem et stomachantem Philippum - , sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 95장 2:5)
-
Cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur, conferre causas et, quid in quamque sententiam dici possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 222:6)
-
hoc interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:8)
-
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turpissimum est.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:2)
-
quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum iudicem.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 3:1)
-
Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam, ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos esse qualis se ipsi velint;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 20장 4:3)
-
Quo magis nitendum est ne in longinqua provincia quam suburbana, ne inter servientes quam liberos, ne sorte quam iudicio missus, ne rudis et incognitus quam exploratus probatusque humanior melior peritior fuisse videaris, cum sit alioqui, ut saepe audisti saepe legisti, multo deformius amittere quam non assequi laudem.
- (소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 9:1)
-
quid ita placuerit is, non video, nisi quod fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 367:4)
-
Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:4)
-
— Sed quaeso, inquit, te, uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:11)
-
De tris video sententias ferri, quarum nullam probo:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 72:2)
-
Quod autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum, itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus quidam ne facerem inpedivit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:4)
-
itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit quid bonum esset sed omnia bona coemit.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 3:2)