라틴어 문장 검색

sed gens Pherezaea sagittis insultat virtute pari, sed dispare ferro, postremum cuneum rex promovet Euvaeorum squamosum thoraca gerens de pelle colubri, his subnixa viris scelerum perversa potestas edomat invalidas mentes, quae simplicitate indociles bellique rudes sub foedere falso tristis amicitiae primum socia agmina credunt, Mammoneamque fidem pacis sub amore sequuntur.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1112)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
provida nam virtus conserto adamante trilicem induerat thoraca umeris squamosaque ferri texta per intortos conmiserat undique nervos.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 131)
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:10)
Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 3:1)
Quod in magnis evenit montibus, quorum proceritas minus apparet longe intuentibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 111 3:1)
huic recta membra sunt, et si nemo moratur naturae proceritas emicabit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:8)
Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas.
(세네카, 행복론, Liber III 129:1)
alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant, quasdam infirmas vitio loci nutriunt, quibusdam aliena umbra laborantibus caelum aperiunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:5)
squamosa gemini colla serpentes iugo summissa praebent, recipe iam gnatoa, parens;
(세네카, 메데아 15:36)
tum pone tergus ultima in monstrum coit facies et ingens belua immensam trahit squamosa partem, talis extremo mari pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
(세네카, 파이드라 15:22)
at non squamoso labuntur ventre cerastae, Itala portentis nec furit unda novis;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2212)
proceritatemne?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 5:1)
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 538)
non vides referre me uvidum rete, sine squamoso pecu?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 312)

SEARCH

MENU NAVIGATION