라틴어 문장 검색

In Hibernia tamen, ubi non dabatur a facinore in tantum aucto receptus, parum aut nihil valuit, et sermones serebant regem, ut verum regni haeredem depelleret et mundo fucum faceret et hominum imperitorum oculos fascinaret, adolescentulum supposititium in similitudinem Edwardi Plantagenistae ornasse, eumque populo monstrasse ne abstinendo quidem a sacris processionis ritibus, quo maiorem fabulae fidem conciliaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 10:4)
Postquam igitur Londinum reversus esset, quo magna cum pompa et tanquam triumphali ingressus est victoriamque suam per biduum sacris obeundis celebrasset (priore enim die templum D. Pauli adiit et hymnum Te Deum cantari fecit, crastino autem solennem processionem habuit et concioni apud crucem Divi Pauli interfuit), regina, summa cum magnificentia et splendidissimo apparatu, apud Westmonasterium coronata est Novembris vicesimo quinto, anno autem regis tertio.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 16:3)
At oratione eius finita coetus universus solenni processione hymnum Te Deum cecinerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:8)
Post commercium redintegratum, mercatores Angli in sedem suam Antuerpiae redierunt, ubi solenni processione et insigni laetitia excepti sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:20)
Quin et ipse rex die crastino (in quem incederat festum omnium Sanctorum), magna stipante caterva praelatorum, procerum, et aulicorum, solenni cum processione ad aedem D. Pauli perrexit, insignibus illis gladii et pilei ante se gestatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:4)
Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)
Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:8)
Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:19)
Et si ceteros Ytalos in presens miseria dolore confecit et rubore confudit, erubescendum esse vobis dolendumque quis dubitet, qui tam insolite sui vel Solis eclipsis causa fuistis? 24.
(단테 알리기에리, Epistolae 82:4)
habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:55)
et est formosa eclipsis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 182)
en ait eclipsis festinationis exprimendae gratia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 511)
et est eclipsis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3932)
necessaria enim eclipsis in defectione, quae ex arte non semel posita est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8232)
nec est eclipsis, [id est conceptio], cum sermo in omnibus congruat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1613)

SEARCH

MENU NAVIGATION