라틴어 문장 검색

sed ne qua vacaret pars ignominia neu quid restaret inausum, arma etiam violare parat portentaque monstris aggerat et secum petulans amentia certat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:142)
Obstrepuere avium voces, exhorruit annus nomen, et insanum gemino proclamat ab ore eunuchumque vetat fastis accedere Ianus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:188)
"vellite" proclamant "socii, iam vellite funem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:323)
nulla meos traxit petulans audacia sensus, liberior iusto nec mihi lingua fuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem2)
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat barbariem, revocat fulvas in pectora pelles frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros adsimulat mentemque palam proclamat amictu, nec pudet Ausonios currus et iura regentem sumere deformes ritus vestemque Getarum;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:38)
ad quod exarsit adeo, ut rupta taciturnitate proclamaret se quoque in ea causa laturum sententiam palam et iuratum, quo ceteris eadem necessitas fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장7)
sed Agrippina non his instrui cultus suos, sed ceteris arceri proclamat et dividere filium quae cuncta ex ipsa haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장6)
Loquentis adhuc verba excipit Soranus proclamatque non illam in provinciam secum profectam, non Plauto per aetatem nosci potuisse, non criminibus mariti conexam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 32장1)
Titum inde Vinium invasere, de quo et ipso ambigitur consumpseritne vocem eius instans metus, an proclamaverit non esse ab Othone mandatum ut occideretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장1)
mox tertiadecimanos ad extruendum amphitheatrum relictos, ut sunt procacia urbanae plebis ingenia, petulantibus iurgiis inluserant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장6)
certatim proclamant furere discordiis populum Romanum, caesas legiones, vastatam Italiam, capi cum maxime urbem, omnis exercitus suis quemque bellis distineri:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장12)
huic quidam Laphystius, homo petulans et ingratus, vadimonium cum vellet imponere, quod cum illo se lege agere diceret, et complures concurrissent, qui procacitatem hominis manibus coercere conarentur, Timoleon oravit homines, ne id facerent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 2:1)
acie Pharsalica proclamauit, ut ciuibus parceretur, deincepsque nemini non suorum quem uellet unum partis aduersae seruare concessit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 2:2)
idque factum eius tanto intolerabilius est uisum, quod ipse triumphanti et subsellia tribunicia praeteruehenti sibi unum e collegio Pontium Aquilam non assurrexisse adeo indignatus sit, ut proclamauerit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 78장 2:1)
Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit edicto.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 56장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION