라틴어 문장 검색

Aqua per rimam perforationis talis effluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 471:11)
quod nihil expirarit aut effluxerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:4)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
qui sint ad invidendum maxime proclives, qui sint invidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter invidiam publicam et privatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:3)
Atque haec de iis, qui ad invidendum proclives sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:7)
Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:12)
Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.
(카이사르, 아프리카 전기 10:7)
Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:2)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Ubi sanguini, qui effluit, sanies adjicitur, alvus acribus ducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 6:2)
num per nares auresve sanguis ei effluxerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 1:4)
defectis solitum referens cultoribus aequor effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto Ionio seseque patentibus explicat arvis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus15)
ambas ille quidem patrio complexus amore, sed merito pietas in te proclivior ibat;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae68)
praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos aurea dona vomens (sic vix tellure revulsa sollicitis fodiens miratur collibus aurum), quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis effluxere decus, quo pretiosa metalli Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta despumat rutilas dives Pactolus harenas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:23)
simili chlamys effluit auro;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:115)

SEARCH

MENU NAVIGATION