라틴어 문장 검색

Maritus pius, amicus sincerus, dominus benignus, pauperibus succerrere proclivis erat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.65)
Proclivis est enim malorum aemulatio et, quorum virtutem adsequi nequeas, cito imitere vitia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:23)
nec retinentur enim inter se glomeramina quaeque et perculsus item proclive volubilis exstat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:19)
quippe etenim multo proclivius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:21)
nec radicitus evelli mala posse putandumst, quin proclivius hic iras decurrat ad acris, ille metu citius paulo temptetur, at ille tertius accipiat quaedam clementius aequo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:10)
quo fit uti pacto liber minus exitus amnis et proclivis item fiat minus impetus undis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:10)
Quod autem diximus extremam istius vocis syllabam tum per e tum per i scribi, consuetum id veteribus fuit, ut his litteris plerumque in fine indifferenter uterentur, sicut praefiscine et praefiscini, proclive et proclivi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 21:1)
Suopte utrosque decuit acceptos cibo, Alteris inanem bulbam madidam dari, Alteris nuces in proclivi profundere.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 6:4)
serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel coepit, labitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 53:6)
tristitia autem et in omni re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 84:2)
proclivi currit oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:4)
Sed cum in hominibus iuvandis aut mores spectari aut fortuna soleat, dictu quidem est proclive, itaque volgo loquuntur, se in beneficiis collocandis mores hominum, non fortunam sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 92:1)
Sed appellemus docendi gratia veri simile quod plerumque ita fiat, ut adulescentiam procliviorem esse ad libidinem, proprie autem notatum argumentum quod numquam aliter sit certumque declaret, ut fumus ignem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 1:2)
cum, quod est multo proclivius, nulla necessitate premente rem publicam regere nesciant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:4)
Nam illi regi, ut eum potissimum nominem, tolerabili aut, si voltis, etiam amabili, Cyro, subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile delabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 73:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION