라틴어 문장 검색

Qua simul inuenti fuerant sub nocte silenti, Vssit eos digne, succenso deforis igne, Indiciis horum, sic dedecus ultus auorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:24)
Tunc sobolem gignam, se meque per omnia dignam, Cuius opus morum genus omne preibit auorum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:10)
Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 12장7)
in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 12장4)
non rapio praeceps alienae foedera taedae, sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta mandatis uno materni sanguinis ortu communem partitur avum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:14)
fastidia supplex deposui gessique procum;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:15)
quidquid avus senior Mauro vel Saxone victis, quidquid ab innumeris socio Stilichone tremendus quaesivit genitor bellis, quodcumque Gelonus Armeniusve dedit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:142)
Talia dum longo secum sermone retexunt, Hesperiam pervenit avus castumque cubile ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:214)
nunc etiam paribus secum certare tropaeis hortator me cogit avus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:244)
sed tamen indomitae vires firmisque lacertis aetas robustum tertia cernit avum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est9)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
patruo te principe celsam bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae17)
Antiquos loquitur Musarum pagina reges, qui dura sub lege procos certare iuberent, empturos thalamum dubii discrimine leti, et sua crudeles gauderent pignora mortis ambitione peti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae79)
non ego, cum peterem, sollemni more procorum promisi gregibus pascua plena meis, nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles fluctuet et glauca pinguis oliva coma, nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret aurataeque ferant culmina celsa trabes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam13)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION