라틴어 문장 검색

Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt, et veluti venatores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:3)
Primo pro nummata vini, ex hac bibunt libertini, semel bibunt pro captivis, post hec binbunt ter pro vivis, quater pro Christianis cunctis, quinquies pro fidelibus defunctis, sexies pro sororibus vanis, septies pro militibus silvanis.
(CARMINA BURANA 3:1)
fastidia supplex deposui gessique procum;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:15)
Penelope trahat arte procos fallatque furentes stamina nocturnae relegens Laërtia telae:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae13)
Antiquos loquitur Musarum pagina reges, qui dura sub lege procos certare iuberent, empturos thalamum dubii discrimine leti, et sua crudeles gauderent pignora mortis ambitione peti.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae79)
non ego, cum peterem, sollemni more procorum promisi gregibus pascua plena meis, nec, quod mille mihi lateant sub palmite colles fluctuet et glauca pinguis oliva coma, nec, quod nostra Ceres numerosa falce laboret aurataeque ferant culmina celsa trabes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam13)
personat aula procis:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:60)
quam nuper sublimis eram quantisque procorum cingebar studiis!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:266)
Ac velut officiis trepidantibus ora puellae spe propiore tori mater sollertior ornat adveniente proco vestesque et cingula comit saepe manu viridique angustat iaspide pectus substringitque comam gemmis et colla monili circuit et bacis onerat candentibus aures:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:224)
Per idem tempus Plautius Silvanus praetor incertis causis Aproniam coniugem in praeceps iecit, tractusque ad Caesarem ab L. Apronio socero turbata mente respondit, tamquam ipse somno gravis atque eo ignarus, et uxor sponte mortem sumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장1)
refert ad senatum, datisque iudici- bus Vrgulania Silvani avia pugionem nepoti misit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장3)
Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus evocandorum testium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장2)
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paulus centuriones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION