라틴어 문장 검색

Veneris in thalamos ducunt omnes vie;
(ARCHIPOETA, X35)
Neque enim solum publice desponsata est, sed etiam tanquam nupta per omnia tractata atque in thalamo collocata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:3)
Nam quoad consummationem illam ludicram, risu eam excipiebant inquientes argumento esse quod Maximilianus viduus esset et procus admodum tepidus, qui sponsi partes per deputatum praestare contentus fuerat, neque laborem itineris parvi adire sustineret ut omnia extra controversiam statuerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:12)
Cum matris eius Margaretae, foeminae raris virtutibus ornatae, nuptias multi proci ambirent, visa est videre in somniis virum quendam episcopo similem habitu pontificali tradere ei in manum Edmundum comitem Richmondiae, Henrici patrem, pro marito.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:2)
His vero explicatis, ac postquam demum patuerit quid rerum natura, quid mentis natura ferat, existimamus nos thalamum Mentis et Universi, pronuba divina bonitate, stravisse et ornasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:7)
qui tanquam proci sunt et amatores fabularum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:14)
Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt, et veluti venatores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:3)
congregate parvulos et sugentes ubera, egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
(불가타 성경, 요엘서, 2장16)
Fratris amissos thalamos piauit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 3:1)
Surgeret in thalamum ducto cum Pelion arcu nec caperet tantos hospita terra deos, cum socer aequoreus numerosaque turba sororum certarent epulis continuare dies praeberetque Iovi communia pocula Chiron, molliter obliqua parte refusus equi, Peneus gelidos mutaret nectare fontes, Oetaeis fluerent spumea vina iugis:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:1)
non ego luxuriem regum moremque secutus quaesivi vultum tabulis ut nuntia formae lena per innumeros iret pictura penates, nec variis dubium thalamis lecturus amorem ardua commisi falsae conubia cerae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:13)
fastidia supplex deposui gessique procum;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:15)
sacri, quos petimus, thalami.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:81)
ast alii thalamum docto componite textu;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:139)

SEARCH

MENU NAVIGATION