라틴어 문장 검색

Homines enim singuli in amoris negotio sibi invicem sunt aemulantes et summa inter se detinentur invidia, et vix unquam tam dilectus aliquis tamque reperitur amicus, qui in mulieris aspectu alterius velit probitates referre vel eius libenter laudabilia facta recolere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:5)
periurium quoque provenit inde, quia saepe in proditione et amoris intuitu iuramenta praestantur, quae non iuramenta, sanctorum patrum hoc regulis indicantibus, sed potius periuria reputantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 14:4)
Nam et si propriae filiae mulier intelligat pulchritudinem commendari, vix erit quod invidiae zelus ipsam interius non adstringat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:2)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
Defunctorum gloria supra invidiam posita est;
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:3)
ne cum alter superior, inferior alter videretur, locus pateret invidiae, si non obstitisset caritas amicitiae;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:22)
At post lapsum primi hominis, cum refrigescente caritate cupiditas subintrasset, fecisset que bono communi privata praeponi amicitiae caritatis que splendorem avaritia invidia que corrupit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:32)
Si enim viderit amicum secretius loquentem cum aliquo, proditionem putabit.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:8)
Nam ut superius diximus, nihil est quo amicitia magis laeditur quam consiliorum proditio.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:20)
Verum est quidquid defertur pauperi, cuius amicitia invidia vacat.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:30)
sacerdotes arguens proditionis, pro sola suspicione trucidat;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:9)
Et vide, quomodo pater adolescentis contra amicum excitabat invidiam, conviciis urgens, terrens minis, spoliandum regno, honore privandum commemorans.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:14)
Deinde totum virus quo pectus iuvenis aspergeretur, evomuit, adiciens verbum ambitionis incitamentum, fomentum invidiae, zeli et amaritudinis incentivum:
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:24)
Haec est vera, perfecta, stabilis et aeterna amicitia, quam invidia non corrumpit, non suspicio minuit, non dissolvit ambitio;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:37)
[0456C] non enim vel detractoriae malignitatis caliginosa rubigo, vel incandentis odii fervor foras egrediens, vel invidiae tyrannus extra desaeviens, ad has invectivas accusationis me impulit, sed ne veritatis per se loquentis evidentiam videor silentio strangulare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION