라틴어 문장 검색

Imo bellum hoc magis rebellium suppressionem sapere quam bellum cum hoste legitimo, cum res huc redierit quod subditi regis proditores a duce Britanniae, regis feudatario, protegerentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 2:20)
11. "Celsitudo sua primo omnium vobis notum facit quam alta mente reposuerit amorem et fidelitatem quam in ultimo conventu ei egregie exhibuistis in regali sua auctoritate stabilienda, hominibus partium suarum periculo eximendis, et hostibus ac proditoribus suis ulciscendis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 11:1)
Ioannes vero Egremondus fuga se eripuit et in Flandriam transfretavit ad Margaretam Burgundiae, cuius palatium asylum et receptaculum fuit proditorum omnium qui regem infestabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:3)
Suspensus est enim in patibulo praealto extructo in medio furcarum quadratarum tanquam proditor transcendens, atque magnus numerus ex complicibus suis super trabem patibuli inferiorem circa eum itidem suspensus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:5)
Eo enim tempore dominus Ravenstonus, non tantum subditus rebellis sed servus proditor (eoque maliciosior et violentior) adiutus copiis Brugarum et Gandavi, oppidum atque castella ambo Slusiae ceperat, ut superius diximus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:3)
Etenim si in bello exploratores probantur adversus hostes legitimos, multo magis adversus coniuratos et proditores.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 6:4)
Proditor in factionibus plerunque rem obtinet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:17)
Non contentus autem his, ausus est intrare templum universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit proditor,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장15)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장13)
Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장22)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장8)
quamvis discrimine summo proditor adportet suspensa morte salutem numquam gratus erit.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:169)
umbratus dux ipse rosis et marcidus ibit unguentis crudusque cibo titubansque Lyaeo, confectus senio, morbis stuprisque solutus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:299)
qui foeda parabat Romanas ad stupra nurus, sua pignora vidit coniugibus permixta trahi;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION