라틴어 문장 검색

Secundus liber Theologiae disserit ea quae de Trinitate primus liber proposuit, et ad testimoniorum auctoritatem intelligentiae commendat rationem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 4:1)
Spiritus vero Domini aperte Spiritum sanctum insinuat, id est divinae gratiae bonitatem, juxta hanc quidem diligentem prophetae considerationem, cum ad excellentem hominis creationem ventum esset, provide hoc opus caeteris imponens, et quasi pro caeteris commendans distinctionem potenter Trinitatis fecerit, ubi videlicet a Domino potius dictum est, Faciamus hominem, quam faciam, ad imaginem, inquit, et similitudinem nostram (Gen. I, 26);
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:16)
atque hoc modo cum fides ipsa postulati beneficii astruatur, tamen ipsa operis divini efficacia commendetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:10)
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII, 46), et similia quae ad orationem pertinent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:10)
Plato, inquit, procedat in medium, qui tantis equidem saeculis ante puerperium Virginis, ante incarnationem Dei, ante praedictam summae Trinitatis in gentibus veritatem, ineffabiliter unum, tres in divinitate personas, mirabili ingenio, immutabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:3)
Unde non sine causa maximus Plato philosophorum prae caeteris commendatur ab omnibus, non solum a peritis saecularium artium, verum etiam a Sanctis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:10)
Non enim sine causa hic philosophus prae caeteris commendatur ab omnibus tam fidelibus, ut supra meminimus, quam infidelibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:10)
Et nemo dicere potest Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (Cor. XII, 3) , nec prophetiam Caiphae commendare evangelista veritus est dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:7)
Cujus quoque potentiam atque sapientiam universus mundi ornatus annuntiare non cessat ac praedicare, et suo modo laudare, et commendare, ex ipsa sui mirabili compositione ac dispositione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 3:12)
Unde et cum Josephi Judaei testimonium de Christo vel de sanctis ejus legimus, plurimum ad fidem in eo commovemur, et cum audimus Philonem Judaeum vitam monachorum Aegypti probasse atque commendasse, plus nobis satisfacit quam si quis nostrum eam commendaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:14)
Adeo namque praedictus doctor, lib. II De ordine, dialecticam commendare ausus est, ut eam solam scientiam esse profiteri videatur, cum eam solam posse facere dicat scientes [Anmerkung] .
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:2)
Quae proprie, ut ait Hieronymus, dialecticorum sunt et philosophorum, unde et a sanctis postmodum Patribus, non incongrue liberalium artium studia tanquam sacrae paginae admodum necessaria plurimum commendantur, cum omnino poetica figmenta Christianis interdicantur, non solum quia fallacitate referta sunt, et, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11), verum etiam quia inanium fabularum cogitationibus, ad desideria turpitudinum quae finguntur alliciunt animam, atque a sacrae lectionis studio nos abducunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 8:8)
Ex quo praecipue saecularium quoque litterarum studium divina dispensatione commendari arbitror, non solum propter utilitatem quam continent, verum a donis ejus alienae viderentur, si ad nullum eis commodum uteretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:10)
Quod etiam diligenter beatus pensans Hieronymus, cum sanctae Marcellae studium et discretionem commendaret, lib. I in Epistolam Pauli ad Galatas ita meminit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:22)
Nunc vero e contra plurimi solatium suae imperitiae querunt, ut cum ea de fide docere nituntur, quae ut etiam intelligi possint, disserere non sufficiunt, illum maxime fidei fervorem commendent qui ea quae dicantur antequam intelligat credit, et prius his assentit ac recipit, quam quae ipsa sint videat, et an recipienda sint agnoscat, seu pro captu suo discutiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION